monumenta.ch > Plinius > sectio 145

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 16, 145
{LXII} Duo genera prima, ut reliquarum, mas atque femina. maior traditur mas et corpore et folio, duriore etiam ac pinguiore et flore ad purpuram accedente; utriusque autem similis est rosae silvestri, nisi quod caret odore. species horum generum tres: est enim candida aut nigra hedera tertiaque vocatur helix.